- OBELUS
- OBELUSan quod sit ut βέλος, i. e. telum: an ab ὀφέλλω, i. e. augeo, dictus quod sit auctus in longum, proprie instrumentum coquinarium est: a cuius similitudine virgula etiam quaedam, quâ adulterina aut etiam perperam scripta iugulamus et confodimus, obelus dicitur: vel quod obelo sit similis, vel quod alia tamquam veru superflua iugulat et confodit, Hieron. Isidoro in Origin. l. 1. c. 20. Obelus virgula est iacens, quae apponitur in verbis et sententiis superflue iteratis, sive in iis locis ubi lectio aliqua falsitate notata est: ut quasi sagitta iugulet supervacua atque falsa confodiat. Sagitta enim Graece ὀβελὸς dicitur, ubi et figuram addit. Idem pergit, Obelus superne appunctatus ponitur in iis, de quibus dubitatur, utrum tolli debeant, nec ne ---- Asteriscus cum ebelo: hâc proprie notâ Artstarchus utebatur in iis versibus, qui non suô locô positi erant --- Diple ὠβελισμένη interponitur, ad separandas in Tragoediis vel Comoediis periodos ---- Versa obelismena, quoties strophe et antistrophe infertur. Adversa cum obelo ad ea ponitur, quae ad aliquid respiciunt ---- Diple superne obelata ponitur ad conditiones locorum, ac temporum personarumque mutautas --- Recta et adversa superne obelata ponitur sinita suô locô monade, significante fundum sequentem quoque esse ---- Ceraunium ponitur, quoties multi versus improbantur, nec per singulos obelantur etc. Itaque culpae nota ut plurimum obelus erat, unde Quintiliano l. 1. c. 4. Censoria virgula dicitur: cuius locô Graecorum Theta nonnumquam adhibitum est, nigrum proin Persio dictum Sat. 4. v. 12. Hinc phrases Obelô configere, i. e. sectionem tamquam adulterinam reicere, Graece ὀβελίσαι. Sic Homeri versus, quos νόθους, i. e. spurios putaret, ὠβέλισε, confixit, Aristarchus: cui Zenodotum iungit Ausonius Praef. in Ludum VII. Sap. et de Profess. Burdigal. Carm. 14. Eosdem intelligit, cum Ep. ad Ursulum ait,Quique sacri lacerum collegit corpus Homeri,Quique notas spuriis versibus apposuit etc.Vide plura hanc in rem apud Fortunium Licetum de Lucernis l. 6. c. 48. ubi multa de Chrisimo Veterum, et supra ubi de Critice, ac Notis. Sed et obeli vel obelisci, inter Martyrum tormenta, memorantur, in Passione Tharaci et Socior. Interrog. 3. Praeses dixit, Obeliscos incendite, et ad eius ponite axillas. Ferrei enim erant, vel ex alio metallo, et candefacti axillis infigebantur, ut hîc: vel dorso, vel suris, vel inter digitos etiam, ut ibidem videre est. Quô genere tormentorum exseruciatae olim quoque filiae Dionysii Tyran. et Beniaminu apud Persas, uti Epiphanius docet Tripartitae l. 10. c. 33. hodieque Turcae utuntur. At apud Eusebium Histor. Eccl. l. 4. c. 14. obelisci Martyribus locô pulvinorum subici soliti testae sunt et acuti lapides, de quibus infra: plura vero de hoc barbarae crudelitatis genere, vide apud Casp. Barthium Animadvers. ad Papin. Statium Theb. l. 5. v. 597. Hinc Obelus, quod vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.